Latin · ~4 min
9.8.12 to 9.8.14
Columella, Res Rustica 9.8.12-14
Not analysed yet
Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat: quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nacti, qui forte praetereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.