Latin · ~4 min
9.9.2 to 9.9.5
Columella, Res Rustica 9.9.2-5
Not analysed yet
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam patria contenta est, si a procuratore protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa peregrinam regionem petit. Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare alvos in octavam fere diei horam, post quam non temere se nova proripiunt agmina; eorumque egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc. Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem facturae sint, velut militariasigna moventium tumultus ac murmur exoritur: ex quo, ut verissime dicit Vergilius, Corda licet vulgi praesciscere namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat,et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum. Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus