Latin
Lines 1014-1051
Commodianus, Carmen Apologeticum 1014-1051
Not analysed yet
Non nauis accipiet hominem, non ulla latebra;
Nec illi subueniunt, quos ante pro magno colebant:
Quisque sibi satagit, sed nihil proficit illi;
His tantum proficiet, qui fuerint Christo notati;
Ros ad illos erit, nam ceteris poena letalis.
Pars incredulorum seruatur molliter usta,
Vt genus ipsorum iterum se in ultimo plangat.
Quocumque se uertunt homines, uis ignea feruit;
Aer ipse mundi, qui placebat ante, crematur.
Quod strepitus caeli ingruentes fulmine dicam,
Cum ira tot annis collecta funditur omnis?
Hinc ignis, hinc tonitrua, hinc turbines, tot mala, feruunt,
Raptaturque polus subi<ta> ui mortis in umbram.
Partim terra tremens laxat fu<ndamenta> . . .
<Par>tim tonitrua disrumpunt moenia firma;
<Atque disturbantur m>uri sicut puluis in auras;
Saxa uolant, uen<tis tremescunt> tecta domorum.
Vastantur patriae, prosternitur ciuitas omnis
. . . . . . . t . . . . . . . . os caelum uestigio tradat.
Tot crepitus, tantos fragores t<otque> ruinas
Quis po<te>rit ferre aut na<u>fragia tanta <fugire>?
Quid misera mater faciet tunc paruolo dulci?
At si pater natum piet, quid proficit illi?
Vae refugis Domini, uae et sine Christo n<e>fa<n>dis,
Quorum et laeta<n>tes iudicantur pie flentes!
Pla<ngit in>terea mugitibus tota natura
Donec cesset furia <tandem comp>leta caelestis.
Tunc mensibus septem remundabitur terra per ignem
Et qui f<uit> humilis ueniens de caelo uidetur.
Cum illo descendunt angeli claritatis aeternae,
Rumpun<tur> et tumuli, exurgunt corpora iusta;
Quae rapiunt nubes et portant <obui>a<m Ch>risto
In a<e>ra, Dominum excipiunt sancti uiuentes.
Suscitat e<t> illos, ut uideant gloriam eius,
Quem cruce fixerunt; sed denuo reddet in imis.
Vae miser<is> illis! Testis est necatus ab illis.
Quod poenis ipsorum prouidi dolo t. . mus istic
Haec non de inuidia canimus, sed fixa uidemus.