Latin
Lines 684-724
Commodianus, Carmen Apologeticum 684-724
Not analysed yet
Nam dixit et illis: Idolis seruire nolite.
Si Deus praecepit ab idolis ualde caueri,
Quid illi decipiunt gentes puros esse lauacris?
Immo cum recipiunt tales, docere deberent
Seruire non aliis, nisi tantum Summo placere.
Dum facinus quaerunt obumbrare Christi de morte,
Aperiunt ualuas passim, ut intretur ad illos
Hinc ergo depereunt, qui se putant puros ab aqua
Posse Dei fieri, conscientes ante latroni.
Nunc colit in uano quodlibet, nunc sancta requirit,
Nescit ubi primum occurrat inscius ille,
Ac idolis seruit(==SERVIT), iterum tricesima quaerit;
Nunc azima sequitur, qui castum sederat ante.
Hoc Deo non placuit participes daemonum esse,
Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
Sunt tibi praepositas duas uias: elige, quam uis,
Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
Nec cadas in fauces latronum, cautior esto.
Vnum quaere Dominum, qui quaerit hostia nulla,
Vt possis abolitus <re>surgere saeclo nouato.
Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos,
Qui tibi nullum uerbum de lege demonstra<n>t?
De uirtute Dei refertur, quam fecit in illos;
Nam de sua facta scelerata dicere nolunt
Semper homicidae semper manibusque <c>ruentis,
Quos Dominus numquam potuit domare monendo.
Sufficeret illis per ignauiam tanta fecisse
Et dicere: Scriptum sic erat, modo credere fas est.
Sed Dominus ipse obscurauit sensus eorum,
Indurauit eos sicut Pharaonem in ipsis;
Nec preces eorum dixit exaudire se uelle
Et de terra sua proiecit illos iratus.
Cum filios illos utique iam dixerat ante
Necesse uoluerat bono corde uiuere natos;
Quando pater gaudet, cum sit bonus filius illi;
Quod si malus fuerit, execretur odio natum.
Contrarium nullus patitur sibi filium esse,
Excluditur omnis caritas crudele de nato,
Nec facit heredem illum ex asse suorum,
Quae si prius poterit consumere, gaudet in illum.