# Carmen de Duobus Populis 1.123-162

Commodianus, Carmen de Duobus Populis, Lines 1.123-1.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-de-duobus-populis/1.123

Qui formatur modo, <modo> se diffundit in auras,
Cuius nec initium nec finem quaerere fas est.
Hic sine initio semper est Deus et sine fine,
Qui, prius quam faceret caelum, ferebatur in aeuum;
Quidquid tenet caelum, prospicit ubique de caelo
Et penetrat totum oculis et auribus audit.
Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem,
Ut exaltaretur sola sempiterna maiestas.
Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;
Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.
Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota,
Quis poterit scire, quid sit trans Oceani fine<m>?
Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur,
Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui.
Sufficiat tantum de futuro nosse promissa;
Ad illa tendamus cupidi, tota mente deuoti.
Sicut auis Phoenix meditatur a morte renasci,
Dat nobis exemplum, post funera surgere posse;
Hoc Deus omnipotens uel maxime credere suadet,
Quod ueniet tempus defunctorum uiuere rursum;
Sit licet nunc puluis, iaceant licet ossa nudata,
Integratur homo, ut fuerat, qui mortuus olim,
Et gratia maior tunc erit istius aeui,
Non dolor nec lacrimae tunc erunt in corpore nostro,
Non caro recipiet ferrum, non pustula surget.
Hoc Deus instituet, ut sit illi gloria maior.
Hic fecerat primum hominem, ut esset aeternus,
Sed ruit in mortem neglectis ille praeceptis.
Propter quae storias tantas Deus esse parauit
Ut inuentiones diabuli detegeret omnes.
Rectorem in terra dederat Deus angelum istum:
Qui, dum inuidetur homini, perit ipse priorque.
Interea iustos per ipsos cernit ad actos
Et facinerosa Cain [in] gehenna reseruat.
In scelere coepit uersari gens omnis humana,
Nec respicientes, quis esset creator eorum.
Quod Deus excelsus indigne pertulit illud,
Deicere proposuit uniuersa paene creata.
Deicitur et legitur Noe liberatus ab aqua,
Ceteri diluuio perierunt ira caelesti.

---

Commodianus, Carmen de Duobus Populis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus1.html.
