Latin
Lines 1.163-1.204
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.163-204
Not analysed yet
Hinc, sicut initio, paulatim terra repletur.
Cessit prius facinus, sed alter<a> clades adhaesit.
Adgressi sunt stulti turrem fabricare sub astris
Ut quasi per illam possent ascendere caelos.
Quod Deus ut uidit fieri sub una loquella
Descendit et fecit, loquerentur lingua diuersa.
Quos inde disparsit per insulas terrae semotos,
Ut fierent gentes uario sermone loquentes.
Tunc genus indocile uitam feritatis agebat;
Nemo Deum sciebat, disputabat nemo de uita.
Irrepserat quoniam rudibus temerarius ille
Per latices animae, deprauauit mentes acerbas
Persuasitque dolo coitus infandos amare,
Uiuere rapinis in gaudio sanguine fuso.
Hanc gloriam stulti prosequuntur tempore paruo;
Quo nulla uenia liberat se dicendo seductos.
Si suadet adulter, culpa est tua prosequi talem;
Non ille te damnat, sed tu tua sponte te damnas.
Errabant indocti ueteris fallacia hostis,
Obliti Dominum, opera maligna sequentes.
Quod, diu ne fieret grassatio tanta latronis,
Tempore partito miseratus est tandem ablato.
Complacuit illi colloqui cum uno de multis,
Ut faceret populum ad se transeundo dilectum.
Ex eo ceperunt unum Deum esse profani
Et fieri populus secundum Dei decreta.
Duos enim populos distinxerat ex se Rebecca:
Hic prior est factus, alter ut succederet illi.
In Aegypto primum in Israhel concreuit alumnus;
Inde Deus illos eiecit duce Moyse,
Per quem dedit illis <ipse> legem in monte Sina,
Ut nostra posteritas Dominum cognosceret unum.
Deinde prophetas ex ipsis dicere iussit,
Quod Deus in hominem depretiatur ab illis.
Induxerat eos Dominus in terra promissa,
Ut ibi sub lege uiuerent, donec ipse ueniret.
Gens ingrata bonis noluit iugum ferre praeceptis,
Sed magis in scelere prisco reuoluta florebat;
Nec umquam desinuit: hodie quoque talis habetur;
Praetermisso Deo luxuria<s> saeculi mauult.
Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos;
Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.