# Carmen de Duobus Populis 1.329-369

Commodianus, Carmen de Duobus Populis, Lines 1.329-1.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-de-duobus-populis/1.329

Hoc lignum uitae Dominus praedixerat esse,
Ut, qui credet ei, sic sit quasi sumat abinde.
Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta
Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
Quo fuit suspensus Dominus Moysi praedicto.
Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
Qui, cum uexaretur, tacuit sicut agnus ad aras.
Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
Quod palam apparet, hoc erat Dei nomen oriri,
Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse,
Cum et Iudaeorum reprobet sacrificia dicens:
Non erit acceptum mihi sacrificium uestrum,
Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes,
Apud quos eximium nomen meum magnificatur,
Qui sine cruore offerunt meo nomini munde.
Nam fuit is ipse humilis latens nomine magno,
Qui de semet ipso per ora prophetica clamat:
Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti,
Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum
Maxillasque meas palmis feriendas iniquis
Praebui nec faciem auerti sputis eorum.
Stultitia subiit multis, Deum talia passum,
Ut enuntietur crucifixus conditor orbis.
Sic illi complacuit (consilium neminis usus,
Nec alius poterat) taliter uenire pro nobis.
Mortem adinuenit, cum esset inuidus, hostis,
Quam ebibit Dominus passus ex inferno resurgens.
Idcirco nec uoluit se manifestare, quid esset,
Sed filium dixit se missum fuisse a patre.
Sic ipse tradiderat semet ipsum dici prophetis,
Ut Deus in terris Altissimi filius esset.
Hoc et ipse fremit, humilis in carne cum esset,
Testaturque patrem, ut ora prophetica firmet.

---

Commodianus, Carmen de Duobus Populis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus1.html.
