# Carmen de Duobus Populis 1.408-447

Commodianus, Carmen de Duobus Populis, Lines 1.408-1.447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-de-duobus-populis/1.408

Emmanuel autem uocetur, iusserat illos;
Quod lingua Latina 'Deus nobiscum' euoluit.
Audite, quod ipse nutriretur melle, buturo,
Et uerbum: Samari<m> caperet priusquam loqueretur.
Sed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt,
Ut paruulus lactans sine pugna praedas iniret;
Passio cuius praedicta est taliter ante,
Ut Deus passibilis fieret profuso cruore.
Esaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram,
Nec uoce clamauit, patienter omnia gessit.
Suffigitur clauis, quod Dauid praedixerat olim;
Quem et potauerunt secundum scripturas acetum.
Et: in uestimentis meis, dixit, sortemque miserunt,
Quod factum, et legimus in illo omnia gesta.
Fuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta
Festinauitque dies inducere sidera noctis.
Praedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos,
Ut tegeret subito sese per sollemnia sancta.
O mala progenies, <o popule> subdola fronte!
Generaui suboles, dixit Deus, qui me negarent.
Et dixit: Audite uocem tubae. Nolumus, aiunt.
Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.
Uno uolo titulo tangere librum Deuteronomium:
In caput eritis, gentes; nam increduli retro.
Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles
S<c>ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?
Uidete iam ergo, dubii qui nunc usque natati
Quod gentes in Domino fuerint scriptura priores.
Nunc ergo fas est credere, quem libri designant,
Non idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur
Nec istis adiungi uoluptuosis et sine freno,
Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.
Non est culpa satis una, qui credere nolunt,
Sed magis infamant: In puteum misimus illum.
Quapropter et Dominus indignatus iurgiat illos:
Propter uos nomen meum blasphematur in gentibus, inquit.
Si missum in puteum, sed resurgere quare clamatur?
Ab inferis, Domine, animam meam imposuisti:
Ego dormiui, ait, et somnum cepi securus
Auxilio Domini surrexi, nihil mali passus.

---

Commodianus, Carmen de Duobus Populis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus1.html.
