Latin
Lines 1.489-1.528
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.489-528
Not analysed yet
Nos immundos ait et innouat altera iusta
Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.
Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus;
Temptemus hunc Deum uidentes, quid sit in illum
Interrogemus eum omni cum tormento quietum,
Condemnemus eum turpissima morte' dicentes
Haec cum fecissent, capita suspensa mouebant:
Saluum illum faciat pater, aut discendat abinde!
Ut eos caecos Salomon ostendat aperte,
Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:
Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando
Excaecauit illos malitia sua saeuire.
Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt
Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.
Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores
In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?
Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,
Ipsi se subsannent, uideant cum plebem in illo.
Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,
Cum nemo sit iustus in terris, nisi e caelo uenisset
Dauid enim princeps peccauit amando puellam,
Peccauit et Salomon; et tamen paenituit illos.
Cum isti tam clari et insigni reges eorum
Non fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant,
Nec quidem Esaias uates de se talia dixit,
Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.
Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,
Alterum Herodes iussit decollari reclusum.
Omnes iusti uates alia sunt morte perempti,
Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi:
'Non quasi homo Deus suspenditur', intimat ante;
'Aut non ceu filius hominis minas patitur', inquit.
Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus:
Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi.
At ego non tota, sed summa fastigia carpo,
Quo possint facilius ignorantes discere uera.
Hi autem iniqui, <qui> subdole uiuere quaerunt,
Iam semel cruenti perseuerant fingere uana.
Infatuan<t> stultos maius euanescere dictis,
Quod crucifixus, cum sic oporteret eundem.