# Carmen de Duobus Populis 1.529-570

Commodianus, Carmen de Duobus Populis, Lines 1.529-1.570. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-de-duobus-populis/1.529

Sic enim disposuit propter primitiui ruinam;
Non solum pro illo, et pro nobis uenit e caelo.
Constituit populum nouum suo nomine firmum,
Iuxta prophetias compleuit omnia Christus.
Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso,
Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.
Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta,
gentes in Christo credi<di>mus dicto Moysi.
Ille duos populos praedixerat esse futuros,
Et quidem minorem populum praecellere dixit.
Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore:
Lex nobis est data, dicunt, uos unde uenistis?
Si nobis obsistunt, putant et resistere Summo,
Qui uoluit nobis bonus esse .......
Nec illud respiciunt ceruicosi, setis rectis
Quid? semper innocuos cruciarunt lege uitata.
Sic Deo fecerunt, quod erant consueti, crudeles,
Et filios sese audent adhuc dicere Summi.
Iam qualiter <dominus> resurrexit, supra notaui,
Non de uoce mea, sed dicta prophetica dixi.
Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,
Qualiter a populo pateretur Petro negante;
Et quia de tumulis resurgeret tertio die,
Dixerat et ipsud, et compleuit omnia dicta.
At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse
Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
Inter quos discipulos non adfuit unus orantes;
Cui cum referrent, discredere coepit et addit:
Si prius non digitum misero, ubi claui fuerunt
Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.
Tunc die Dominica rursus remeauit ad illos
Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
Et statim adgreditur Thomam incredulum illum:
Accede propius et contange corpus ut ante.
Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur:
Uestigium umbra non facit; considera uulnus.
Extendit palmas; at ille tangere coepit
Et manum in latere, fuerat quod lancea fixa,
Misit et exinde prostrauit se<se> precando:
Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem
Haec quia uidisti, credidis<ti>, sed illi felices
Posteri, qui credunt audito nomine tantum.

---

Commodianus, Carmen de Duobus Populis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus1.html.
