# Carmen de Duobus Populis 1.571-609

Commodianus, Carmen de Duobus Populis, Lines 1.571-1.609. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-de-duobus-populis/1.571

Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,
Edocuit illis multa, quae saeculo uenirent.
Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.
Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
Excipite regem, principes, caelorum in altis!
Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,
Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.
Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.
Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,
Et scire diuitiis regum, de bellis eorum?
Insanumque forum cognoscere iure peritum,
Quod iura uacillant, praemio ne forte regantur?
Sit licet defensor, sit licet diuinus orator,
Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit.
Immo prius quaerat, ubi sit sua uita redacta,
Si fuerit sapiens; si ceterum, uituperatur.
Illi legunt iura et discunt proloquia mira,
Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo.
Infelix est ille, qui uenerit illis in ore;
Illi ferunt laudes et ille uictoria<m> damnis.
Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus;
Illi tonant ore et ille silentio nummis.
Obstrepit interea uox adornata diurnum
Et saepe fit causa melior mala pluscula dando.
Hinc pretium quae<rit> sapiens, hinc uincere gaudet,
Etsi praue gerat, dum sit modo uictor, aegrotat.
Nil sua de causa tractat, cum lucra conatur;
Spem subit alterius et sua posterga remittit.
Multi de successu rapiuntur saeculi silua;
Dum gaudent in breuia, remanent a gratia Christi;
Dum cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt,
Nec Deus est illis aliquid nisi saeculi uita.
Pro uentre satagit, agon est pro ipso diurnum,
Et uerum agonem spernit pro aeterna salute.

---

Commodianus, Carmen de Duobus Populis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus1.html.
