Latin
Lines 1.768-1.807
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.768-807
Not analysed yet
Unus est in caelo Deus caeli, terrae marisque,
Quem Moyses docuit ligno pependisse pro nobis.
Unde quidem errant ignaui talia passum,
Non satis intenti mysterio Dei secretum.
Inuidia diaboli mors introiuit in orbem,
Quam Deus occulte destruxit uirgine natus.
Qua natiuitate excordantur caeci Iudaei,
Infatuant stulto<s> scelere commisso cruenti.
Nemo potest ullum excusamen dicere postquam,
Cum modo sit nobis facultas data credendi.
Non uenit in uano Deus in terris e caelo,
Sed uenit, ut faceret populum suo nomine dictum.
Quem si quis confessus non erit in ista natura,
Perdit et quod uixit, et in poena<s> sero declamat;
Aut certe dum sperat <ex>pectans credere canus,
Excluditur diuius ab aeterna uita defunctus.
Ergo iam ad illum citius recordari debemus,
Qui nobis post obitum pollicetur reddere uitam.
Insuper hoc addit, immortales esse futuros
Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo.
Sex milibus annis prouenient ista repletis,
Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.
Tunc homo resurget solis in agone reductus
Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante;
Qui, sicut audiuit fragilis in pristina carne,
Cum sit incorruptus, recognoscit ante promissa.
Quam gloria<m> mirans homini prouenisse sic inquit:
Qualiter audiui prius, sic singula cerno.
Haec pariter omnes clamant ab inferno leuati:
Quemadmodu<m> ante audiuimus, ecce uidemus!
Cedet dolor omnis a corpore, cedet et ulcus,
Nec erit anxietas ulla nisi gaudia semper.
Quisque tribus credit et sentit unum adesse,
Hic erit perpetuus in aeterna saecla renatus.
Sed quidam hoc aiunt: Quando haec uentura putamus?
Accipite paucis, quibus actis illa sequantur.
Multa quidem signa fient tantae termini pesti,
Sed erit initium septima persecutio nostra.
Ecce <iam> ianua<m> pulsat et cogitur esse,
Quae cito traiciet Gothis irrumpentibus amne.