Latin
Lines 1.852-1.893
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.852-893
Not analysed yet
At ille suppletus furia precibusque senatus
Uehiculo publico rapit ab oriente prophetas.
Qui satis ut faciat illis uel certe Iudaeis,
Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit.
Sub quorum martyrio decima pars corruit urbis
Et pereunt ibi homines septem milia plena.
Illos autem Dominus quarto die tollit in auras,
Quos illi uetuerant sepulturae condi iacentes
Suscita<n>turque solo immortales facti de morte,
Quos inimici sui suspiciunt ire per auras.
Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
Ad populum Christi execrantes odio toto.
Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
Participes autem duo<s> sibi Caesares addit,
Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
Ut genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
In ista historia si fidelis ire negauit,
Feliciter exit: sin uero, de turba fit unus.
Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo,
Sed cruor ubique manat, quem describere uincor;
Uincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt,
Quamquam sit martyribus aptum tot funera ferre;
Per mare, per terras, per insolas atque latebras
Scrutaturque diu, exsecratos uictima ducunt.
Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
Et anno dimidio statuta tempora complet.
Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis,
Ut urbis et populus ille cum ipso tradatur,
Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,
Quod per tributa mala diu macerabat omnes.
Exurgit iterum in istius clade Neronis
Rex ad oriente<m> cum quattuor gentibus inde,
Inuitatque sibi quam multas gentes ad urbem,
Qui ferant auxilium, licet sit fortissimus ipse,
Implebitque mare nauibus cum milia multa,
Et si quis occurrerit illi, mactabitur ense;