# Instructiones 1.1162-1206

Commodianus, Instructiones, Lines 1.1162-1.1206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/instructiones/1.1162

Beati facti estis, cum fe<ce>ritis edicta.
Uos flores in plebe, uos estis Christi lucernas,
Seruate quod estis et memorare potestis.
67 MINISTRIS
Ministerium Christi zacones exercite casti;
Idcirco ministri facite praecepta magistri.
Nolite fugere personam iudicis aequi,
Integrate locum uestrum per omnia docti.
Susum intendentes, semper Deo summo deuoti
Tota Deo reddite inlaesa sacra, ministri.
Rebus in diuersis exemplum date parati;
Inclinate caput uestrum pastoribus ipsi:
Sic fiet, ut Christo possitis <esse> probati.
68 PASTORIBUS DEI
Pastor si confessus fuerit, geminauit agonem.
Apostolus autem tales iubet esse magistros:
Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;
Terreat in primis, et postea melle perungat,
Obseruetque prius, ut faciat ipse quid dicit;
Redditur in culpa pastor saecularia seruans,
In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.
Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:
Uae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!
Si talis aderit pastor, paene perdita instat;
Deuotus autem <eam> continet recte gubernans;
Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.
In talibus spes est et uiuit ecclesia tota.
69 MAIORIBUS NATI DICO
Me solum exposcit tempus uobis dicere uerum.
Ab uno semper mouitur, quod multi detractant.
In me solo uolo odia conuertere uestra,
Omnium ut pausent praecordias tanto rumore.
Respicite dictum, quod ueritas odia tollat.
Iam praedixi quod est de pace subdola quanta!
Blandiendo uobis subrepsit Euae seductor.
Uos quia nescitis, laqueo instar ruistis,
Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam.
Non gratis aget, pro quo interceditis, ullus;
Ab igne qui refugit, agit in uoragine uestro.
Tunc repetit suppetium miser denudatus a uobis:
Ipsi iam horrescunt iudices peculantia uestra.
De breuiori titulo nam in uobis inararem.
Inspicitis dicentes, quibus uos ostenditis ultro;
Cum ipsis et epulas capitis et pascitis ipsos.
Ob ea iam terrae paene fundamenta paratis.

---

Commodianus, Instructiones. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus2.html.
