Latin
Lines 1.178-1.221
Commodianus, Instructiones 1.178-221
Not analysed yet
Huic manifeste rudes homines suille uiuentes
Uino permutati, primo quod expresserat ille,
Sub ludicro suo honorem illi dedere.
12 INVICTUS
Inuictus de petra natus si deus habetur,
Nunc ergo reticeo; uos de istis date priorem!
Uicit petra deum, quaerendus est petrae creator.
Insuper et furem adhuc depingitis esse,
Cum, si deus esset, utique non furto uiuebat.
Terrenus utique fuit et monstruosa natura
Uertebatque boues alienos semper in antris
Sicut et Cacus Uulcani filius ille.
13 SILVANUS
Siluanus unde deus iterum apparuit esse?
Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?
Lar igitur quando? lignum nam forte non esset.
Uenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.
Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?
Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?
Unum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit!
Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.
14 HERCLES
Hercules quod monstrum Auentini montis elisit
Euandri qui solitus erat armenta furare,
Rustica mens hominum, indocilis quoque, pro laude
Cum gratias agere uellent, absentis Tonantis
Laetandas aras in memoriam sibi fecerunt.
Ex eo porrexit, de uetusto more colatur.
Sed deus hic non est, licet fuit fortis in armis.
15 DE DIS DEABUSQUE
Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,
Et dicitis fata genesis adscribere nobis?
Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:
Inter utrumque uias mors inmatura uagatur.
Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?
Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare,
Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.
Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,
Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem,
Uirginis, et Uenerem, cui coniuges uestrae delumbant.
Sunt alia praeterea daemonia <procul a> fanis,
Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,
Ut nec ipsi sibi possint rationem reddere pestis.
Exportari magis in ultima terra deberent.