Latin
Lines 1.266-1.309
Commodianus, Instructiones 1.266-309
Not analysed yet
Se uere deum agit, sibi uiscera poscit.
Incopriat ciues unus detestabilis omnes
Adplicuitque sibi similis collegio facto,
Cum quibus historiam fingit, ut deum adornet.
Ipse sibi nescit diuinare, ceteris audet.
Succollat, quando libet, eum, et quando, deponit;
Uertitur a se rotans cum ligno bifurci,
Ac si putes illum adflatum numine ligni.
Non deos uos colitis, quos isti false prophetant:
Ipsos sacerdotes colitis in uano timentes.
Sed si corde uiges, fuge iam sacraria mortis.
19 TITANES
Titanes uobis tutanos dicitis esse;
Ita Mutas, Tacitas sub culmine uestro rogatis,
Tot Lares aediculis, simulacra facta titano!
Adoratis enim stulti malo leto defunctos,
Non legem ipsorum legentes; non ipsi loquuntur,
Et deos audetis eramine dicere fusos?
Solueretis eos magis in uascula uobis.
20 MONTESIANIS
Monteses deos dicitis, dominentur in aruo
Obscurati malo aliena mente iurantes.
Nam si purus animus et mens serena maneret
Tu tibi de illis ipsi disputare deberes.
Excordaris homo, si putas, ut isti te saluent
Seu regant, seu minuant, nisi quod tu fani decurris.
Iustitiam legis quaere magis quam illa, salutis
Auxilium portat et fieri dicit aeternum.
Nam quicquid in uano sequeris, per tempora gaudes
In breui laetaris et postmodum plangis in imis:
Subtrahe te illis, si uis resurgere Christo.
21 HEBETUDO SAECULI
Heu doleo, ciues, sic uos hebetari de mundo!
Excurrit alius ad sortis, aues aspicit alter
Belantum cruore fuso malus inspicit alter
Et cupit audire responsa bona crudelis,
Tot duces et reges ubi sunt consulti de uita.
Uel portenta sua scisse quo profuit illi?
Di<s>cite quaeso bonum, ciues, simulacra cauete:
Omnipotentis enim in legem quaerite cuncti.
Sic ipsi conplacuit domino dominorum in altis
Ad probationem nostram daemones in mundo uag<ar>i.
****************
Caelestis fieri qui relinquant aras eorum.