# Instructiones 1.638-682

Commodianus, Instructiones, Lines 1.638-1.682. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/instructiones/1.638

38 ITEM IUDAEIS
Inspice Liam typum sinagogae fuisse,
Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit;
Et tamen seruiuit rursum pro minore dilecta,
Mysterium uerum et typum ecclesiae nostrae.
Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo,
Unde simulatis aliene, ne Christo credatis.
Deinde Thamar partum geminorum adite;
Ad Kain intendite, primum terraeque cultorem,
Et Abel pastorem, priscus inmaculatus offertor
In fratris saeuitie qui fuit mactatus a fratre.
Sic ergo percipite iuniores Christo probatos.
39 ITERUM IPSIS
Incredulus populus non est nisi uester, iniqui,
Tot locis et totiens reprobatus lege clamantum.
Et sabbatas uestras spernit et tricensimas Altus
Rescidit omnino uniuersas uestras de lege,
Ut nec sacrificia faceret<is> illi praecepta
Mittere qui dixit lapidem in scandalo uestro.
Iniqua si quis uestrum non crediderint morte
Pars alia legis clama<t>: 'Uidebitis inde
Suspensam in ligno uitam; nec illi credidistis'.
Ipse Deus uita est, pependit ipse pro nobis,
Sed uos indurato corde subsannatis eundem.
40 DE ANTECHRISTI TEM<P>ORE?
Dixit Esaias: Hic homo, qui commouit orbem
Et reges totidem, sub quo fiet terra deserta.
Audite, quoniam propheta de illo praedixit;
Nihil ego conposite dixi, sed lege<m> legendo.
Tum scilicet mundus finitur, cum ille parebit
Et tres imperantes ipse deuicerit orbe.
Cum fuerit autem Nero de inferno leuatus,
Helias ueniet prius signare dilectos,
Rex quam sub fine regit et artatio tota.
In septem annis tremebit undique terra:
Sed medium tempus Helias, medium Nero tenebit.
Tunc Babillon meretrix <erit> incinefacta fauilla
Inde ad Hierusalem perget, uictorque Latinus
Tunc dicit: Ego sum Christus, quem semper oratis.
Et quidem conlaudant illum primitiui decepti
Multa signa facit quoniam cuius pseudopropheta.
******
Omnipotens tribuit, ut <spiri>talis eradat.
Recapitulantes scripturas ex eo Iudaei
Exclamant pariter ad Excelsum sese deceptos.

---

Commodianus, Instructiones. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus2.html.
