Latin
Lines 1.766-1.811
Commodianus, Instructiones 1.766-811
Not analysed yet
Nec lucernae lumen desiderat ciuitas illa:
Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret.
Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta;
Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat;
In urbem pro foribus autem sol aut luna lucebit.
Malus in angore saeptus propter iustos alendos.
Ab annis autem mille Deus omnia portat.
44 DE DIE IUDICII
De die iudicii propter incredulos addo:
Emissus iterum Dei do<mi>nabitur ignis;
Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine
In ter<r>a gentes ut tunc incredulae cunctae,
Euitat et tamen sanctorum castra suorum.
In una flamma conuertit tota natura,
Uritur ab imis terra montesque liquescunt,
De mare nihil remanet, uincetur ab igne potente,
Interit hoc caelum et ista terra mutatur.
Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis.
Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda,
Interius autem habitaculis iusti locantur.
45 CATECUMINIS
Credentes in Christo derelictis idolis omnes
Admoneo paucis propter salutaria uestra.
Temporibus primis per errorem si qua gerebas,
Erogatus enim Christo tu cuncta relinque,
Cumque Deum nosti, esto bonus tiro, probatus,
Uirgineusque pudor tecum uersetur in agno.
Mens bonis inuigilet: caue ut non delinquas ut ante;
In baptismo tibi genitali sola donantur.
Nam si quis peccans catecuminus poena notantur,
Insignis illa uiuat, sed non sine damna moraris.
Summa tibi: grauia peccata deuita tu semper.
46 FIDELIBUS
Fideles admoneo, fratres ne odia tollant:
Impia martyribus odia reputantur in ignem;
Destruitur martyr, cuius est confessio talis,
Lex iniquo datur, ut possit sese frenare;
Inde lotus carere debes similiter et tu.
Bis Deo peccas, qui lites fratri protendis.
Unde non effugies peccatum prisce sectans.
Semel es lotus, numquid poteris denuo mergi?
47 FIDELES CAVETE MALUM
Fallantur uolucres et siluarum bestei escis:
Incauta natura quibus est tradita mentis,
Decipiunturque strofia aut esca sequentes,
Et uitare malum nesciunt nec lege tenentur.