# Instructiones 1.812-853

Commodianus, Instructiones, Lines 1.812-1.853. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/instructiones/1.812

Lex homini data est et doctrina uitae legenda,
Ex qua recordatur, ut possit uiuere caute,
Sui quoque locum, mortis et deroget ea quae sunt.
Condemnat se ipsum grauiter qui regi delinquet:
Aut ferro ligatur aut decus gradu deiectus
Uel uita priuatus perdet, quod frui deberet.
Exemplo moniti grauiter peccare nolite,
Translati lauacro magis caritatem habete,
Et escam muscipuli, ubi mors est, longe uitate.
Multa sunt martyria, quae sunt sine sanguine fuso.
Alienum non cupire, uelle martyrii habere,
Linguam refrenare, humilem te reddere debes,
Uim ultro non facere nec factam reddere contra
Mens patiens fueris: intellege martyrem esse.
48 PAENITENTIBUS
Paenitens es factus: noctibus diebusque precare,
Attamen a matre noli discedere longe,
Et tibi misericors poterit Altissimus esse.
Non fiet in uacuum confusio culpae perinde
In reatu tuo debes manifesta deflere,
Tu si uulnus habes altum, medicumque require,
Et tamen in poenis poteris tua damna lenire.
Namque fatebor enim unum me ex uobis adesse
Terroremque diu quondam sensisse ruinae.
Idcirco commoneo uulneratos cautius ire,
Barbam <atque> comam foedare in puluere terrae
Uolutareque saccis et petere summo de Rege
Subuenire tibi, ne pereas forte de plebe.
49 QUI APOSTATAVERUNT DEO
Quando bellum autem geritur aut inrigat hostis,
Uincere qui poterit aut latere, magna tropaea,
Infelix autem erit, qui fuerit captus ab illis.
Amittit et patriam et regem, cui digne prouenit,
Pugnare pro patria qui noluit neque pro uita.
Obisse debuerat quam ire sub barbaro rege,
Seruitiumque pateat hostibus sine lege deferre.
Tu si praedicando moreris pro terra, uicisti,
At si manus dederis incolumem, lege peristi.
Transfluuiat hostis, tu sub latebra <re>conde,
Aut si intrare potest sine c<aede>, ne cessa.
Undique te redde tutum tuos quoque: uicisti;
Et uigilanter age, ne quis incurrat in illa.

---

Commodianus, Instructiones. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus2.html.
