# Instructiones 1.944-986

Commodianus, Instructiones, Lines 1.944-1.986. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/instructiones/1.944

Cum caterua Mali pergis ad expectacula uana,
Ubi Satanas fragoribus conparat astus
Licere persuadis tibi, quocumque placebit.
Altissimi prolis cum filiis Zabuli mixta
Respicere non uis, cui renuntiasti, priora.
In ipsis uersaris iterum: qui proderit Unus?
Aut si pro languore datum quod stulte profanas
I........................................
Nolite diligere mundum neque ambitum eius:
Tanta Dei uox est, et tibi pro le<ui> uidetur.
Obseruas mandatum hominis, et Dei deuitas;
Tu fidis muneri, quod doctores ora procludunt
Ut taceant neque dicant tibi iussa diuina.
Me uera dicentem si contemneres, prospice Summum:
Filius cuius eras, illi te adsigna clientem.
Uiuere si quaeris gentiliter homo fidelis,
Gaudia te mundi remouent a gratia Christi;
Indisciplinate quod leue licere praesumis,
Et choros historicos et cantica musica quaeris,
Nec tali subolem exuanniri amentia curas.
Dum uita frunisci putas, inprouidus erras.
Altissimus uiuet, et iusta praecepta deuitas.
57 CHRISTIANUM TALEM ESSE
Cum Dominus dicat, in gemitum edere panem,
Hic ut quid nunc agis, qui cupis uiuere laetus?
Rescindere quaeris sententiam Summi demissa<m>
In protoplausto uide frenum procedere legis.
Si Deus omnipotens cum sudore uiuere iussit,
Tu qui iocundaris, ergo iam exter es illi.
Indignatum ait Dominum scriptura Iudaeis:
Ab esca refecti surrexerunt ludere fili.
Nunc ergo cur illos persequimur sponte profectos?
Unde perierunt illi, nos cauere debemus.
Maxima pars uestra luxuriis dedita paret.
Transgrederis legem, cum te facis musicis inter.
Apostolus clamat, <clamat> immo Deus per illum:
Licentia uestra uos, inquit in ipsa, deperdunt.
Esto ergo talis, qualem uult esse te Christus:
Mitis et in illo hilaris, nam saeculo tristis.
Excurre, labora, suda, cum tristitia pugna;
Spes cum labore uenit et uictoriae palma donatur.
Si refrigerare cupis animam, ad martyres i!
Expecta requiem futurorum transitu mortis.

---

Commodianus, Instructiones. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus2.html.
