# Instructiones 1.987-1031

Commodianus, Instructiones, Lines 1.987-1.1031. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/instructiones/1.987

58 MATRONIS ECCLESIAE DEI VIVI
Matrona uis esse Christiana ut saeculi discens:
Auro te circumdas aut sirica ueste, pudica,
Terrorem legis ex auribus uento remittis,
Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa,
Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos,
Nec non et inducis malis medicamina falsa,
In oculis puris stibium peruerso decore,
Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri.
Est Deus inspector, penetrat qui singula corda.
Ceterum pudicis ista necessaria non sunt.
Claro ac pudico sensu pertundite pectus;
Lex Dei testatur tales abscedere leges,
Ex corde quae credit femina marito probata
Sufficiat esse non cultibus sed bona mente.
Induite uestes quas oportet, frigus ut ostent
Aut nimium solis, tantum ut pudico proberis
Et in plebe Dei facultatis dona demonstres.
Dat tibi memoriam <Tabitha> clarissima quondam;
Exanimata iacet precibus uiduarum erecta.
In dando promeruit, non comtibus, inde leuari.
Uos matronae bonae uanitatis fugite decorem:
In<cestas in> feminas congruet cultura lupana.
Uincite malignum, pudicae feminae Christi,
In dando diuitias uestras ostendite totas.
[Xancta Dei mulier diuitias corde demonstrat.
Ymnificato choro placitoque Christo seruire
Zelantes fauore Christo offerte odorem.]
59 ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUXYZ
Audiuisti uocem, quae uis Christiana manere,
Beatus Paulus qualiter rogare praecepit.
Caeliloquax autem Esaias doctor et auctor
(Detestatur enim caritatem mundi sequentes)
Exaltatae, inquit, ceciderunt filiae Sion.
Fas in Deo non est Christianam coli fidelem.
Gentili more quaeris praecedere Dei sancta?
Has Dei praecones damnant in lege clamantes
Iniustas esse feminas, quae se taliter ornant.
Kapillos inficitis, oculos nigrore linitis,
Lunatis comulas gradulatim fronte deuinctas,
Mala<m> medicatis quodam superducto rubore,
Nec non et inaures grauissimo pondere pendent,
Obruitis collum naturale gemmis et auro,
Palmas Deo dignas praesagio malo ligatis.
Quid memorem uestes aut tota<m> Zabuli pompa<m>?

---

Commodianus, Instructiones. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/commodianus/commodianus2.html.
