# Carthaginiensis Synodus 1.371.15-31

Concilia, Carthaginiensis Synodus, 1.371.15 to 1.371.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.15

Apud hae- « reticos autem, ubi Ecclesia non est, haberi « non potest peccatorum remissio. Et ideo qui « haereticoruin patrocinium suscipiunt, vel debent « interrogationem mulare, vel veritatem tueri. « Necesse est etiam eum, qui baptizatus est, « inungi, ut accepta unctione, flat Christi gra- « tiae particeps. Sanctificare autem oleum non « potest haereticus, qui nec altare habet, nec « Ecclesiam. Non potest autem omnino chrisma « esse apud haereticos. Nobis enim clarum est, « nullo modo apud illos sanctificari posse oleum « ad gratiarum actionem. Scire enim et non « ignorare debemus quod scriptum est: « Oleum « peccatoris non impinguet caput meum ·.» « Quod quidem etiam olim significavit sanctus « Spiritus in Psalmis, ne forte abductus sit « aliquis, et a recta via aberrans apud haereti- « cos Christi adversarios inungatur. Quo- « modo autem pro eo qui baplizatus est preca- « bitur, non sacerdos, sed sacrilegus, et pecca- « tor? dicente Scriptura, quod « Deus pecca- « tores non audit: sed si quis est pius ac reli- « giosus, et ejus voluntatem facit, eum audit? » « Per sanctam Ecclesiam peccatorum remissio- « nem intellegimus. Quis autem dare potest id « quod ipse non habet? vel quomodo potest « operari spiritualia, qui Spiritum sanctum ab- « jecit? Et ideo etiam renovari debet, qui ad « Ecclesiam accedit, ut intus per sanctos san- « ctificetur. Scriptum est enim: « Sancti eritis, « sicut et ego sanctus sum, » dicit Dominus: « ut qui in errore pastus est, in vero et eccle- « siastico baptismate ipse quoque hoc exuat, « qui homo ad Deum accedens, et sacerdotem « quaerens, in errore inventus in sacrilegum « incidit. Est enim haereticorum et schismatico- « rum haeresin approbare, eis, qui ab illis ba- « ptizati sunt, consentire. Non enim potest in « parte valere. Si potuit baptizare, potuit et san- « ctum Spiritum dare: si hoc non potuit, quia, « cum extra sit, Spiritum sanctum non habet, « nec potest venientem baptizare;

---

Concilia, Carthaginiensis Synodus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp26/tmp26/tmp26.tmp26.opp-lat1.xml.
