# Carthaginiensis Synodus 1.373.1-33

Concilia, Carthaginiensis Synodus, 1.373.1 to 1.373.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.373.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.373.1

Lymmus ab Asuaga dixit. Nos unum baptisma accepimus, et ipsum tenemus et exercemus. Qui autem dicit, quod et haereticis licet baptizare, ipse duo baptismata facit. Saturninus a Victoriana dixit. Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita facientes; nec invenies, quare eos Christus adversarios suos aut Apostolus antichristos appellaverit. Alius Saturninus a Syca dixit. Gentiles, etsi idola colant, tamen Deum Patrem et Creatorem cognoscunt et confitentur Dominum. In hunc Marcion blasphemat, et quomodo non erubescunt, qui Marcionis baptismum probant? Marcellus a Zama dixit. Cum peccatorum remissio non nisi in Ecclesia concedatur, qui haereticum non baptizat, peccatori communicat. Irenoeus ab Illis dixit. Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse, antefertur haeresis et major fit. Donatus a Ciba lina dixit. Si quis dicat apud haereticos esse baptismi gratiam, illic Ecclesiam esse prius ostendat. Zosimus a Tharasa dixit. Revelatione facta veritatis illi cedat error Julianus a Philippo dixit. Scriptum est: Nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de coelo. Si haeresis de coelo est, potest et coeleste baptisma dare· Faustus a Themida dixit. Qui pro haereticis ecclesiastico baptismati intercedunt, illos Christianos, et nos haereticos faciunt. Geminus a Forma dixit. Quod semel decrevimus, hoc et tenemus; ut ab haereticis venientes baptizemus. Rogatianus ab Usa dixit. Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. Quomodo ergo baptismum Christi synagoga diaboli habere potest? Therapius a Bulismio dixit. Qui haereticis Ecclesiae baptisma concedit, quid aliud quam Sponsae Christi proditor exsistit? Lucius a Memeresa dixit. Scriptum est: Deus peccatores non audit. Haereticus autem, cum sil peccator, quomodo in baptismo audiri potest? Alius Felix a Vaglacena dixit. In haereticis sine Ecclesiae baptismo recipiendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat· Alius Saturninus a Plutimna dixit.

---

Concilia, Carthaginiensis Synodus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp26/tmp26/tmp26.tmp26.opp-lat1.xml.
