# Carthaginiensis Synodus 1.373.34-62

Concilia, Carthaginiensis Synodus, 1.373.34 to 1.373.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.373.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.373.34

Si potest Antichristus dare gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi. Quintus ab Ugba dixit. Deus unus est, et Ecclesia una, et baptisma unum; quomodo ergo illic baptizari aliquis potest ubi Deus et Christus et Ecclesia non est? Julianus a Marcelliana dixit. Si potest homo duobus dominis servire, Deo et mammonae, potest et baptisma duobus inservire· Tenax ab Orii-Celliis dixit. Baptisma unum est, sed Ecclesiae, cujus est verum baptisma. Alius Victor ab Asura dixit Similiter. Donatulus a Caspe dixit. Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consequi possunt, quando ad Ecclesiam veniunt, baptizentur. Verulus a Rusiccade dixit. Homo haereticus dare potest, quod non habet; multo magis schismaticus, qui quod habet amisit. Pudentianus a Quincola dixit. Si quis ex haeresi venerit, baptizari cum recte ac juste statutum est. Petrus ab Hippone Diarrhyto dixit. Cum baptisma unum sit in sola Ecclesia, idcirco eos, qui ab haereticis et schismaticis veniunt, ut qui nihil inde acceperint, in Ecclesia censeo baptizari oportere. Alius Lucius ab Ausafa dixit. Cum sit unus Deus, et Pater et Filius et Spiritus sanctus, et una spes, et una Ecclesia; quae apud haereticos facta sunt rescindi debere dico, et eos, qui inde veniunt, in Ecclesia baptizandos esse. Alius Felix a Turitis dixit. Ego censeo, ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta iniqui apud haereticos baptizati, si ad Ecclesiam confugerint. Ecclesiae baptismate, ubi potestas omnis a Deo data est, baptizentur. Plutianus a Labana dixit. Ego credo baptisma salutare non esse, nisi solum in Ecclesia catholica; et quando extra Ecclesiam fit, simulationem esse. Solvianus a Zufala dixit. Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos veniunt, ut possint accipere quod non habent. Honoratus a Luca dixit.

---

Concilia, Carthaginiensis Synodus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp26/tmp26/tmp26.tmp26.opp-lat1.xml.
