Latin
1.373.63 to 1.373.78
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.373.63-78
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Christus verus sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos, qui ideo ad nos veniunt, quia foris nihil accipere potucrunt, Ecclesiae baptismo sanctificemus. Victor ab Octyxo dixit. Sic et ipse sentio, ut qui ab haeresi veniunt sine dubio baptizentur. Clarius a Mascula dixit. Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi apostolos suos mittentis, et ipsis solis potestatem permittentis, quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Dei gubernantes, et eos qui credunt baptizantes. Et ideo haeretici, qui nec potestatem, nec Ecclesiam habent, neque baptizare Ecclesiae baptismo possunt. Secundianus a Tamba dixit. Non debemus haereticos nostra contentione decipere, ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati, cum judicii dies venerit, nobis imputent, quod per nos non sint baptizati, nec remissionem peccatorum consecuti sint. Quamobrem cum una sit Ecclesia et unum baptisma, quando ad nos veniunt, simul cum Ecclesia baptismum etiam consequi debent. Aurelius a Chollaba dixit. Joannes apostolus in Epistola sua dixit: Si quis ad vos venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum, et ave illi ne dixeritis 91. Qui enim dixerit illi, ave, communicat verbis et factis ejus malis. Quomodo igitur admitti in domum Dei possunt, aut quomodo cum eis sine Ecclesiae baptismo communicare possumus, quin simul et malis eorum factis communicemus? Victor a Gemellis dixit. Si coecus coecum ducat ambo in foveam cadunt. Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, cum ipsi caeci sint, talium baptisma non valet.