# Carthaginiensis Synodus 1.374

Concilia, Carthaginiensis Synodus, Carthaginensis Synodus Cui Praefuit Magnus Cyprianus Et Sanctus Martyr, Qui Era…, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.374

Matolius ab OEa dixit. Tam ego praesens, quam Pompeius Sabratensis, et Dioga Leptimagensis, qui mihi mandaverunt corpore quidem absentes, sed spiritu praesentes, censemus, quod et multi coepiscopi nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi a nobis fuerint baptizati. Junius a Neapoli dixit. Ab eo, quod semel censuimus, non recedo ut haereticos venientes ad Ecclesiam baptizemus. Cyprianus a Carthagine dixit. Meam sententiam plenissime exprimit episiola, quae ad Jovianum coepiscopum nostrum scripta est: haereticos evangelico et apostolico testimonio adversarios Christi et antichristos appellatos, quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae baptismo baptizandos esse; ut possint fieri de adversariis amici, et de antichristis Christiani, ZONAR. Hae sunt igitur Patrum sententiae, qui cum magno Cypriano in concilio isto convenerant: sed nec apud omnes haereticos nec apud schismaticos valuerunt. Nam secunda synodus oecumenica, ut jam dictum est, haereticos nonnullos excepit, ac sine baptismo recipiendos illos sanxit, sancto chrismate tantum unctos, et singulos propriam haeresim ac omnino omnes anathematizantes. Atque hac de causa neque expositae sunt hae sententiae, utpote minus necessariae, et quae non valent, sed et compendiose perscriptae sunt.

---

Concilia, Carthaginiensis Synodus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp26/tmp26/tmp26.tmp26.opp-lat1.xml.
