Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 12
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI. —16. De his qui irrationabiliter versati sunt, vel versantur, quicunque ante xx annum peccarunt, postquam annis quindecim substrati fuerint, communionem orationis assequantur. Deinde cum in illa communione quinque annis perseveraverint, tune etiam oblationem attingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis in substratione fuerit, et ita bumanitatem consequantur. Quod si qui perseveranlius his peccatis adhæserint, hi longiorem substrationem habeant. Quicunque autem hanc aetatem transgressi, et habentes uxores in hoc peccatum inciderunt, viginti quinque annis substrati, communionem orationis assequantur. Deinde cum in orationis communione quinque annos peregerint, oblationem assequantur. Si qui autem ct uxores habentes, et quinquagesimum annum transgressi peccaverunt, in vitæ exitu communionem assequantur.