# Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 15

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani, Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-ancyrani/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-ancyrani/15

XLII. — 22. Qui voluntarie homicidium commiserunt, supplices quidem substernantur: in exitu autem vitae perfectione digni habeantur. XLIII. — 23. Qui non sponte nec voluntate homicidium commiserunt, prior quidem definitio post septennium perfectionem consequi præcipit, secuudum præfinitos gradus: secunda vero, quinquennii tempus implere. XLIV.—24. Qui divinationes expetunt, et consuetudines gentium subsequuntur, aut in domos suas hujusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte magica, aut expiandi causa, in canonem qninquennii incidant, secundum gradus defiuitos: tres annos jaceant, duos communicent in oratione sine oblatione.

---

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1102/tmp1102/tmp1102.tmp1102.opp-lat1.xml.
