Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 6
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. —6. De his qui minis tantum pœnarum, aut privationis facultatum, aut deportationis cesserunt, et immolaverunt, et ad præsens usque tempus poenitentiam non egerunt, nec conversi sunt; nunc autem circa tempus synodi se obtulerunt, et conversionis cogitationem induerunt: placuit ad magnum usque diem eos inter audientes admitti, et post magnum diem triennio substerni: et postmodum duobus annis sine oblatione communicare: et sic demum sex annis peractis, ad perfectionem venire. Si vero quidam ante hanc synodum ad pœnitentiam admissi sunt, ab illo tempore eis sexennii initium computetur. ScJ si pcriculum mortisque exspectatio, ex morbo aut aliqua occasione, contigerit, secundum canonem recipiantur.