Latin
CANONES XXV (An. Chr. 341)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 11
Unproofread scanNot analysed yet
XCII. 13. Nullus episcopus audeat ab una provinda in aliam transire, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesia ordinare, nec si alios una secum inducat, nisi venerit litteris accersitus metropolitani, et episcoporum qui sunt cum ipso, in quorum regionem accedit. Si autem nullo vocante, inordinate adveniat, ad aliquorum ordinationem, et ecclesiasticarum rerum, ad se non pertinentium, constitutionem, sint quidem irrita quæ ab ipso geruntur: ipse vero suæ perversilatis et praeter rationem facta aggressionis debitas poenas det, exinde scilicet a sancta synodo depositus.