Latin
CANONES XXV (An. Chr. 341)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 2
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXI. —2. Omnes qui ingrediuntur in ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audiunt, nec communicant in oratione cum populo, aut aversantur participationem sanctae Eucharistiae, per quamdam perversitatem, hos ab ecclesia ejici oportet, donec, postquam conCessi fuerint, fructusque pœnitentiæ ostenderint, et imploraverint, veniam assequi possint. Non licere autem communicare cum excommunicatis, neque cum his orare qui in domibus convenientes, precibus Ecclesiæ non communicant, neque in alia ecclesia recipi, qui in alia ecclesia non conveniunt. Si quis autem ex episcopis, aut presbyteris vel diaconis, vel quilibet ex canone, excommunicatis communicare apparuerit, cum quoque esse excommunicatum, ut qui canonem Ecclesiae confundat.