# Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 2

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni, CANONES XXV (An. Chr. 341). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-antiocheni/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-antiocheni/2

LXXXI. — 2. Omnes qui ingrediuntur in ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audiunt, nec communicant in oratione cum populo, aut aversantur participationem sanctae Eucharistiae, per quamdam perversitatem, hos ab ecclesia ejici oportet, donec, postquam conCessi fuerint, fructusque pœnitentiæ ostenderint, et imploraverint, veniam assequi possint. Non licere autem communicare cum excommunicatis, neque cum his orare qui in domibus convenientes, precibus Ecclesiæ non communicant, neque in alia ecclesia recipi, qui in alia ecclesia non conveniunt. Si quis autem ex episcopis, aut presbyteris vel diaconis, vel quilibet ex canone, excommunicatis communicare apparuerit, cum quoque esse excommunicatum, ut qui canonem Ecclesiae confundat.

---

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1105/tmp1105/tmp1105.tmp1105.opp-lat1.xml.
