# Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 22

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni, CANONES XXV (An. Chr. 341). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-antiocheni/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-antiocheni/22

CHII. — 24. Recte habet, ea quae sunt Ecclesiæ, Ecclesiæ servari cum omni diligentia, el bona conscientia, et fide quæ in Deum est, qui omnia inspicit et judicat: quæ etiam administrari convenit cum judicio et potestate episcopi, cui omnis populus commissus est, et animæ eorum qui in ecclesia congregantur. Manifesta vero sint, quæ ad Ecclesiam pertinent cum i notitia presbyterorum et diaconorum, qui circa ipsum sunt, ut ipsi non ignorent, quæ sunt Ecclesiæ, nec eos aliquid lateat. Ut si contigerit episcopum e vita migrare, iis manifestis existentibus quae ad Ecclesiam pertinent. ea non intercidant, aut pereant: nee quæ sunt propria episcopi, praetextu rcrum ecclesiasticarum turbentur. Est enim juslum et acceptum coram Deo et hominibus, ut (Supprimenda conjunctio) ea quæ propria sunt episcopi, quibus ipse velit, relinqui; quæ autem sunt Ecclesiae, ipsi servari: ut nec Ecclesia damnum aliquod patiatur, nec episcopus ecclesiae prætextu proscribatur, vel qui ad eum attinent, in causas incidant, quo post mortem ipse maledictionibus oneretur.

---

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1105/tmp1105/tmp1105.tmp1105.opp-lat1.xml.
