Latin
CANONES XXV (An. Chr. 341)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 8
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXIX. —10. Ii qui sunt in vicis et regionibus, vel qui cborepiscopi nominantur, etiamsi impositionem manuum episcoporum acceperint, placuit sancte synodo ut suum modum sciant, et sibi subjectas ecclesias administrent, earumque cura ct moderamine contenti sint: constituant autem lectores et subdiaconos, et exorcistas, et eorum promotioni sufficere existiment; presbyterum autem aut diaconum ordinare non audeant sine episcopo civitatis, cui ipse et regio subjicitur. Si quis autem ea qux definita sunt, transgredi audcal, ipse quoque honore quem habet, privetur. Chorepiscopus autem fiat ab episcopo civitatis, cui subjiciLur.