Latin
12 to 13
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 12-13
Unproofread scanNot analysed yet
CXXXIX. —35. Quod non oportet Christianos Ecclesiam Dei relinquere, et abire, et angelos nominare, et congregationes facere, quod est prohibitum. Si quis igitur inventus fuerit huic occultæ idololatriae serviens, sit anathema, quia reliquit Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, et ad idololatriam accessit. egL. —56. Quod non oportet sacerdotes aut doricos, magos aut incantatores esse, vel mathematicos, vel astrologos, aut facere quæ dicuntur phylacteria, quae quidem sunt animarum ipsarum vincula. Eos autem qui ferunt, ejici ab ecclesia præcipimus.