Latin
CANONES LIX (An. Cbr. 364)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 15
Unproofread scanNot analysed yet
CXLV. —41. Quod non oportet sacerdotem aut clericum sine canonicis litteris proficisci. CXLVI. —42. Quod non oportet sacerdotem act clerieum sine jussu episcopi proficisci. CXLVII. —45. Quod non oportet ministros, vel paululum fores relinquere, sed orationi vacare. CXLVIII. —44. Quod non oportet mulieres ad attare ingredi. CiLIX. —45. Quod non oportet, post duas hebdomadas quadragesimæ, ad baptismum admitti. CL. —46. Quod oportet eos qui baptizandi sunt fidem ediscere, et quinta feria septimanae episcopo aut presbyteris renuntiare. CLI. —47. Quod oportet eos qui in morbo baptisma accipiunt, et postea convaluerunt, fidem ediscere, et nosse quod divino beneficio dignj habiti sunt. CLII. —48. Quod oportet eos qui baptizantur, post baptisma inungi supercœlesti chrismate et regni Christi participes esse. CLIII. —49. Quod non oportet in quadragesima panem offerre, nisi sabbato et dominica tantum. CLIV. —40. Quod non oportet in quadragesima, in ultimæ septimanae quinta feria, jejunium solvere, et totam quadragesimam non venerari: sed oportet tutam quadragesimam jejunarc aridis vescentes.