# Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 3

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni, CANONES LIX (An. Cbr. 364). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-laodiceni/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-laodiceni/3

CVII. — 5. Quod non oportet eos, qui recens sunt baptizati, in ordinem sacerdotalem promoveri. CVIII. — 4. Quod non oportet sacerdotes fenerari, et usuras quæ centesimae dicuntur, accipere. CIX. — 5. Quod non oportet electiones fieri in præsentia audientium. ex. — 6. Quod non oportet hæreticis concedere, ut in domum Dei ingrediantur, si in hæresi permaneant. ex.. — 7. Quod non oportet eos qui ex hæresibus, hoc est a Novatianis, aut Photinianis, aut Quartadecimanis, convertuntur, sive qui apud illos fideles dicuntur, admitti, priusquam omnem hæresim anathematizaverint, præcipue vero eam in qua detinebantur: et tunc deinceps, qui apud eos fideles dicuntur, fidei symbola discentes, et unctos sancto chrismate, sic sancto mysterio communicare.

---

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1106/tmp1106/tmp1106.tmp1106.opp-lat1.xml.
