# Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 4-6

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni, 4 to 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-laodiceni/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-laodiceni/4

CXII. — 8. Quod oportet eos, qui ab eorum hæresi qui Phryges dicuntur, convertuntur, licet sint in clero qui apud eos esse creditur, sive maximi dicantur, hujusmodi cum omni diligentia catecbizari et baptizari ab Ecclesiæ episcopis ct presbyteris. CXIII.—9. Non concedendum esse in cæmeteria, vel in ea quae dicuntur martyria quorumvis hæreticorum, eos qui sunt Ecclesiæ, accedere orationis vel curationis gratia. Sed hujusmodi si fideles fuerint, aliquantisper communione privari: sin pænitentes autem et eonfitentes se deliquisse, suscipi. CXIV. — 10. Quod non oportet eos, qui sunt Ecclesiæ, indifferenter filios suos hæreticis matrimonio conjungere. CXV. — 11. Quod non oportet cas, quae dicuntur viduæ seniores, vel præsidentes, in ecclesia constitui. CXVI. — ii. Quod oportet episcopos judicio metropolitanorum et linitimorum episcoporum ad ecclesiasticum magistratum constitui, plurimo tempore probatos et in verbo fidei et in recti verbi dispensatione.

---

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1106/tmp1106/tmp1106.tmp1106.opp-lat1.xml.
