# Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis 4

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis, Qui quidem sunt Ancyrani, posteriores, Nicænis vero antiquiores. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-neocaesariensis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/codex-canonum-ecclesiae-universae-concilii-neocaesariensis/4

LII. Presbyter in digamorum nuptiis ne convivetur. Cum enim pœnitentiam requirat digamus, quia erit presbyter qui illas nuptias isto convivio comprobet? LIII. Si alicujus uxorem, cum esset laicus, adulteratam fuisse evidenter fuerit comprobatum, talis ad ministerium venire non potest. Sin autem etiam post ordinationem adulterata fuerit, dimittere eam convenit. Quod si cum illa convixerit, non potest sibi commissum ministerium habere.

---

Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1103/tmp1103/tmp1103.tmp1103.opp-lat1.xml.
