Latin
Xiii Concilium Carthaginense Secundum
Concilia, Documenta: Africae Concilia 2.126
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Ut episcopus qui contra professionem suam in concilio habitam venerit, deponatur. Geneclius episcopus dixit: Omnia ergo quae a coetu gloriosissimo statuta sunt, placet ab omnibus custodiri? Ab universis episcopis dictum est: Placet, placet, custodiantur ab omnibus. Geneclius episcopus dixit: Si, quod non opinamur, ab aliquo fuerint violata, quid statuitis? Ab universis episcopis dictum est: Qui contra suam professionem vel subscriptionem venerit, ipse se ab hoc coetu separavit. Geneclius episcopus dixit: Gratulor, Deo nostro praestante, quad pro statu Ecclesiae catholicae cuncta nos salubri consitio servanda decrevimus; et ideo quae ab omnibus sunt dicta, propria debemus subscriptione roborare. Ab universis episcopis dictum est: Fiat, fiat. Et subscripserunt.