# Documenta: Africae Concilia 3.130.26-40

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 3.130.26 to 3.130.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.130.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.130.26

VII. Ut si episcopus accusatur, ubi vel infra quod tempus examinetur. Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur [ B. R., impenditur ], nisi ad causam suam dicendam primae sedis litteris evocatus die statuta minime occurserit, hoc est intra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit: quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; verumtamen diu post mensem secundum non communicet donec purgetur. Si autem nec ad concilium universale anniversarium occurrere voluerit ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parochia communicet: accusator autem ejus si nunquam diebus causae dicendae defuerit a communione non removeatur; si vero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communionem episcopo, ipse removeatur a communione accusator, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero placuit, ut cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas non tamen si ecclesiasticas asserere voluerit. VIII. De presbyteris et diaconibus, quanti episcopi eos audiant. Si autem presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, una secum in presbyteri nomine episcopi sex, in diaconi tres, ipsorum causam discutiant, eadem dierum et dilatione et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui accusantur forma servata. Reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat. IX. Ut clerici publica judicia non appellent.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
