Latin
3.131.1 to 3.131.27
Concilia, Documenta: Africae Concilia 3.131.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Ut in sacrificio [U. ,sacramento] panis et calix offeratur. Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam ipse Dominus tradidit, hoc est panis et vinum aquae mistum [B. R. ,permistum], nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis. XXV. Ne clerici vel continentes ad virgines vel viduas soli habeant accessum. Ut clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex jussu vel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant, et hoc non soli faciant, sed cum conclericis vel cum his cum quibus episcopus aut presbyter jusserit; nec ipsi episcopi aut presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas, sed ubi aut clerici praesentes sunt aut graves aliqui Christiani. XXVI. Ut primae sedis episcopus princeps sacerdotum non appelletur. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid hujusmodi, sed tantum [U. ,G. ,tantummodo] primae sedis episcopus. XXVII. Ut clerici tabernas non ingrediantur. Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate. XXVIII. Ut episcopus sine formata metropolitani longius non proficiscatur. Ut episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cujusque provinciae, ut ab eo praecipue possit sumere formatam vel commendationem. XXIX. Ut missa a jejunis celebretur. Ut sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur; nam si aliquorum pomeridiano [In Codd. ,promeridiano] tempore defunctorum, sive episcoporum sive caeterorum, commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt jam pransi inveniuntur. XXX. Ut nullus in ecclesia convivetur. Ut nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant: populi etiam ab hujusmodi conviviis quantum fieri potest prohibeantur. XXXI. Ut poenitentibus juxta peccatum modus poenitentiae detur. Ut poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.