Latin
3.133.1 to 3.133.17
Concilia, Documenta: Africae Concilia 3.133.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. Ut non liceat fieri translationes episcoporum. Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes vel translationes episcoporum: nam Crisconius Villaregiensis episcopus, plebe sua derelicta, Tubuniensem [T., 2, Tuguniensem] invasit ecclesiam, …usque in hodie commonitus secundum quod statutum fuerat, relinquere eamdem quam invaserat plebem contempsit. Adversus istum quae pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam: quoniam [U. ,quomodo] necessitate ipsa eogente, liberum nobis sit rectorem provinciae secundum statuta gloriosissimorum principum adversus illum adire, ut qui miti admonitioni sanctitatis vetrae acquiescere noluit et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae non aestimabitur appetitus si a vestra charitate modeste conventus recedere detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis episcopis dictum est: Justum est, placet. XXXIX. Ut non praesumant duo episcopi ordinare pontificem. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis mandatum est, ut quia proxime [T. 2, proximi] fratres nostri Numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt pontificem, non nisi a duodecim censeatis episcoporum celebrari ordinationes. Aurelius episcopus dixit: Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint a metropolitano ordinati, ad episcopum ordinandum; propterea quia in Tripoli forte et in Arzuge [T. 2, Arzure] interjacere videantur barbarae gentes; nam et in Tripoli, ut asseritur [AE. ,fertur], episcopi sunt quinque tantum et possunt de ipso numero forte vel duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere: nunquid debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticae utilitati? Nam et in hac Ecclesia, ad quam dignata est sanctitas vestra convenire, crebro ac pene per diem dominicam ordinandos habemus: nunquidnam frequenter potero duodecim vel decem vel non multo minus advocare episcopos?