Latin
3.133.50 to 3.133.62
Concilia, Documenta: Africae Concilia 3.133.50-62
Unproofread scanNot analysed yet
nam et diaconum illum ordinavit: hoc scilicet pateat, haec licentia nobis, beatissimi fratres, si minus tam imprudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit …Si non postulata neque consulta tua dignatione id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum vel indigne: quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum quem fuerat ausus ordinare revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Aetate pater, ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor, vult hanc petitionem generalem omnibus effici. XLV. Ut episcopus qui plures habet clericos ei qui eget ad ordinandum postulatus largiatur. Aurelius episcopus dixit: Sermonem meum, admittite, fratres: contingit nonnunquam ut postulentur ab ecclesiis quae prepositis egent vel presbyteris vel episcopis, et tamen memor statutorum id sequor, ut conveniam episcopum ejus atque ei inculcem, quod ejus clericus a qualibet ecclesia postuletur: sed forte id hodierne non reluctati sunt, et ne quando contingat ut reluctentur, cum fuerint a me in hac causa postulati; quem scitis multarum ecclesiarum et ordinandorum curam sustinere, justum est ergo, ut quemlibet consacerdotum conveniam cum duobus e consortio nostro vel tribus testibus: si vero indevotus exstiterit; quid censet charitas vestra faciendum? ego enim cunctarum ecclesiarum dignatione Dei, ut scitis fratres, sollicitudinem sustineo. Numidius episcopus dixit: Fuit haec semper licentia huic sedi, ut unde vellet et de cujus nomine fuisset conventus, pro desiderio cujusquam Ecclesiae, ordinaret episcopum. Epigonius episcopus dixit: Bonitas sequestrat possibilitatem, minus enim praesumis, frater, cum te bonum et clementem reddis; habes enim hoc in arbitrio: satis est ut satisfaciat personae uniuscujusque episcopi in plima tantummodo conventione; si autem, quod licet huic sedi, vindicandum sibi fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes ecclesias suffulcire: unde tibi non potestatem [U. ,facultatem] damus, sed tuae assignamus, ut liceat voluntati tuae et semper tenere quem voles, ut praepositos plebibus vel ecclesiis constituas qui fuerint postulati, et unde voles.