Latin
4.143.27 to 4.143.49
Concilia, Documenta: Africae Concilia 4.143.27-49
Unproofread scanNot analysed yet
accipiat et orciolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistiam sanguinis Christi. VII. Qualiter exorcistae fiant. Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda, et habeto potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatum, sive catechumenum. VIII. Qualiter lectoret fiant. Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem indicans ejus fidem ac vitam atque ingenium; post haec spectante plebe tradat ei Codicem de quo lecturus est dicens ad eum: Accipe et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum Dei ministraverunt. IX. Qualiter ostiarii. Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradet ei episcopus claves ecclesiae de altario dicens: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae istis clavibus recluduntur. X. Qualiter psalmistae. Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi sola jussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide quod ore cantas corde credas, ut quod corde credis operibus probes. XI. Qualiter virgo sanctimonialis. Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis. XII. Quales viduae vel sanctimoniales ad baptismi ministerium ordinentur. Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur, instructae sint ad officium, ut possint aperto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo baptizandae sunt, qualiter baptizatori ad interrogata respondeant, et qualiter accepto baptismate vivant. XIII. Qualiter sponsi benedicantur. Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis vel a paranymphis offerantur, qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.