Latin
Xv Concilium Carthaginense Quartum
Concilia, Documenta: Africae Concilia 4.145
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. De damnatione episcoporum a synodo retractanda. Irritam esse injustam episcoporum damnationem; idcirco a synodo retractandam. XXIX. De episcopo qui alicui crimen objecerit. Episcopus si clerico vel laico crimen infigerit, deducatur ad probationem in synodo. XXX. Quod irrita sit episcoporum sententia in absentem. Caveant judices Ecclesiae ne absente eo cujus causa ventilatur sententiam proferant, quia irrita erit, imo et causam in synodo pro facto dabunt. XXXI. Qualiter ab episcopo res Ecclesiae habeantur. Ut episcopus rebus Ecclesiae tanquam commendatis non tanquam propriis utatur. XXXII. De irritis distractionibus episcoporum. Irrita erit episcoporum donatio vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticae absque conniventia et subsciptione clericorum. XXXIII. De episcopis atque presbyteris, ut in ordine suo recipiantur. Episcopi vel presbyteri, si causa visitandae ecclesiae alterius episcopi ad ecclesiam veniant, in gradu suo suscipiantur, et tam ad verbum faciendum quam ad oblationem consecrandam invitentur. XXXIV. De privato consessu presbyteri cum episcopo. Ut episcopus quolibet loco sedens stare presbyterum non patiatur. XXXV. De consessu presbyteri cum episcopo in ecclesia. Ut episcopus in ecclesiae consessu presbyterorum sublimior sedeat; intra domum vero collegam se presbyterorum [U. ,G. ,presbyteri] esse cognoscat. XXXVI. Ut presbyteri parochitani aut per se aut per sacristas suos accipiant chrisma. Presbyteri qui per dioeceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per juniorem clericum, sed aut per se ipsos aut per illum qui sacrarium tenet, ante paschae solemnitatem chrisma petant. XXXVII. De obedientia diaconorum erga presbyteros. Diaconus ita se presbyteri ut episcopi ministrum esse cognoscat. XXXVIII. Ut diaconus eucharistiam presbyteri jussu ministret. Ut diaconus praesente presbytero eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget. XXXIX. Ut diaconus jubente presbytero sedeat. Ut diaconus quolibet loco jubente presbytero sedeat. XL. Ut diaconus coram presbytero interrogatus respondeat. Ut diaconus in conventu presbyterorum interrogatus loquatur. XLI. Ut diaconus tempore tantum officii albam induat. Ut diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur. XLII. De clericis qui pro fide tentati sunt. Clericum inter tentationes officio suo incubantem gradibus sublimandum. XLIII. De his qui pro fide persecutiones ab infidelibus passi sunt. Christianum catholicum qui pro catholica fide tribulationes patitur omni honore a sacerdotibus honorandum: etiam et quotidianus victus ei ministretur. XLIV. De tonsura clericorum. Clericus nec comam nutriat, nec barbam radat. XLV. De habitu clericorum. Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec vestibus nec calceamentis decorem quierat. XLVI. De continentia clericorum. Clericus cum extraneis mulieribus non habitet.