Latin
5.155.1 to 5.155.18
Concilia, Documenta: Africae Concilia 5.155.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
HABITUM AB EPISCOPIS NUMERO SEPTUAGINTA TRIBUS, AERA CCCCXXXVIII. POST CONSULATUM FLAVII STILICONIS VIRI CLARISSIMI, DIE XVII KALENDAS JULIAS. Carthagine in secretario basilicae restitutae cum Aurelius episcopus una curo coepiscopis suis consedisset, astantibus etiam diaconibus, constituta sunt haec quae in subsequenti concilio definita sunt. I. De clericis ad testimonium non pulsandis. In principio statuendum, ut si quis forte in ecclesia quamlibet causam jure apostolico ecclesiis imposito agere voluerit, et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari eum, qui cognitor vel praesens fuit [U. ,fuerit], ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur. II. De clericis pro crimine suo damnatis. Et illud statuendum, ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae atque honoris, a quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipiant. III. De sacerdotibus et levitis ut ab uxoribus se contineant. Praeterea cum de quorumdam clericorum quamvis erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos, presbyteros et diaconos secundum priorum statuta etiam ab uxoribus continere; quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio: caeteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque consuetudinem observari debere. IV. De rebus Ecclesiae inconsulto metropolitano episcopo non alienandis. Placuit etiam ut rem Ecclesiae nemo vendat: quod si aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati provinciae, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur; quod si tanta urget necessitas Ecclesiae ut non possit ante consulere, saltem post factum curet hoc statim agere vel vicinis episcopis hoc antea indicare et ad concilium referre easdem Ecclesiae necessitates; quod si non fecerit, reus concilii venditor teneatur honore amisso.