# Documenta: Africae Concilia 5.155.38-48

Concilia, Documenta: Africae Concilia, 5.155.38 to 5.155.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/5.155.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/5.155.38

quod ei non potuerint occurrere, excusationes suas in tractatoria conscribant, vel si post adventum tractatoriae aliquae necessitates repente forsitan ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, ecclesiae suae communione debere esse contentos. XI. Ut lapsis sacerdotibus manus eis sicut laicis non ponantur. Ita confirmatum est ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removere, non eis manus vel tanquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur; neque unquam permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur. ΧII. De clericis excommunicatis quandiu eis asserere liceat. Rursum constitutum est, ut quoties clericis convictis et confessis in aliqua crimine vel propter eorum verecundiam parcitur vel propter Ecclesiae opprobrium aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae sue adesse voluerint et innocentiam suam asserere, intra annam excommunicationis hoc faciant: si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur. XIII. De clericis vel monachis ab alio episcopo ordinatis. Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit vel in suo monasterio majorem monasterii constituere, episcopus qui hoc fecerit, a caeterorum communione sejunctus, suae tantum plebis communione contentus sit, et ille neque clericus neque praepositus perseveret.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
