# Documenta: Africae Concilia 5.158

Concilia, Documenta: Africae Concilia, Xvi Concilium Carthaginense Quintum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/5.158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/5.158

XIV. De episcopis qui infidelibus res suas relinquunt. Item constitutum est ut si quis episcopus haeredes extraneos a consanguinitate sua vel haereticos etiam consanguineos aut paganos Ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur, atque nomen ejus inter Dei sacerdotes nullomodo recitetur, nec excusari possit si intestatus defecerit, quia utique debuit factus episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre. XV. De basilicis quae sine martyrum reliquiis dedicatae sunt. Item placuit, ut de altaribus quae passim per agros aut vias tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis qui iisdem locis praesunt si fieri potest evertantur: si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione devincti teneantur. Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicujus habitationis vel passionis fidelissima origine traditur; nam quae per somnia et inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria omnimodo improbentur. XVI. De idolatriis destruendis. Item placuit ab imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquiae idolatriae non solum in simulacris sed in quibuscumque locis vel lucis vel arboribus omnimodo deleantur. Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginis his supra comprehensis in nostro concilio statutis subscripsi. Similiter septuaginta tres episcopi subscripserunt.

---

Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml.
