Latin
6.173.115 to 6.173.130
Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.173.115-130
Unproofread scanNot analysed yet
Quia multa aut ex necessitate aut aliter festinantibus hominibus facta sunt contra canonem ecclesiasticum, ut homines ex Gentili vita nuper accedentes ad fidem et in parvo tempore catechizati statim ad spirituale lavacrum ducantur, et simul cum baptizati fuerint promoveantur ad episcopatum aut ad presbyterium, bene habere placuit decaetero nihil tale fieri; nam et tempore opus est ei qui catechizatur et post baptisma approbatio amplior: manifesta etenim est apostolica Scriptura quae dicit: Non neophytum, ne forte in superbiam elatus in judicium incidat et laqueum diaboli; si autem procedente tempore aliquod animae peccatum inveniatur circa hujusmodi personam et convincatur a duobus vel tribus testibus, iste cesset a clero. Si quis autem praeter haec facit, quasi adversus magnum concilium superveniens, ipse periclitabitur de clero. ΙII. De subintroductis mulieribus. Interdixit omnimodo sanctum concilium neque episcopum neque presbyterum neque diaconum, neque ex toto eum qui in clero est habere subintroductam secum, nisi forte matrem aut sororem aut etiam thiam aut materteram aut eas solas personas quae refugiunt omnem suspicionem. IV. De ordinatione episcoporum. Episcopum oportet maxime quidem ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis ordinari: si autem difficile erit hoc aut propter urgentem necessitatem aut propter longitudinem itineris, omnismodis tres in unum convenientes, consentientibus et his qui absentes sunt episcopis et respondentibus per scriptum, tunc manus impositionem fieri. Confirmatio autem eorum quae fiunt danda unicuique suae provinciae metropolitano episcopo. V. De excommunicatis. De his qui excommunicantur, sive de clero sint sive de laico agmine, ab episcopis per singulas provincias obtineat sententia juxta canones, eos qui ab aliis abjiciuntur ab aliis non recipiendos; requiratur autem ne pusillanimitate aut pertinacia aut alia aliqua episcopi molestia excommunicati sint. Ut ergo hoc decentius inquiratur, bene haberi placuit singulis annis per singulas provincias bis in anno concilia fieri, ut omnibus simul episcopis in unum congregatis tales quaestiones inquirantur, et ita qui manifeste offenderunt episcopum rationabiliter excommunicati apud omnes esse putentur, quandiu aut in communi aut episcopo placeat humaniorem pro his ferre sententiam.